- ORIGUM vel ORICUS
- ORIGUM, vel ORICUSORCO hodie, teste Nigrô, oppid. Epiri maritimum, inter Acroceraunia ad Austrum, et Aulonem urbem Macedoniae ad Boream, a Brundusio 58. mill. pass. quotab Iapygio promontor. Salentinorum. Dionys. v. 399.Ω᾿ρικίην θ᾿ ὑπὲρ αἶαν, ἐρείδεται Ε῾λλάδος ἀρχὴ,Πολλὸν ἀνερχομένη, διςςῇ ζωθεῖσα θαλάςςη.Αἰγαίῃ, Σικελῇ τε. ———— ————Propert. l. 1. El. 8. v. 19.Ut te felici vectam per caerula remoAccipiat placidis Oricos aequoribus.Lucan. l. 3. v. 187.Tunc qui Dardaniam tenet Oricon. ——Ubi Dardaniam vocat ab Heleno et Andromache Dardanis ibi regnantibus. Hecataeus apud Stephanum, Μετὰ δὲ Βούθρωτος πόλις, μετὰ δὲ Ω᾿ρικὸς λιμήν, Plin. l. 2. c. 89. Epidaurus et Oricum insulae esse desierunt, Horat. Carm. 3. Od. 7. v. 5. Ille Notis actus ad Oricum. Hic Oricus mons Polybio, ubi Oricia terebinthus. Virg. Aen. l. 10. v. 136.Inclusum buxo, aut Oriciâ terebinthô.Ubi Servius, Oricos civitas est Epeiri, iuxta quam nascitur Terebinthus, nigrum lignum habens folia, in buxi speciem. Inde Propert. l. 3. Epigr. 6. v. 49.Sed Thyae thalamo, aut Oriciâ terebintho.Nic. Lloydius. Baudrando urbs fuit Chaoniae, in Epiro, in ora maris Ionii, prope Aulonae portum, de qua multa Livius. Ad radices montis Acroceraunii, cum portu capaci, 60. milliar. ab Hydrunto in Ortum. Orcha, Nigro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.